- DUNC ELSBULA
- DUNC ELSBULAGerm. DINCKELSPUL, a Germ. DINCKEL triticum, quod affatim in urbis huius agro nascitur, et buhcl, collis, quod ad colles inprimis huic urbi vicinos, copia ingens huius generis tritici nascatur. Opp. est antiquum Imperii, in Suevia, ad amnem Wernicium. Primo villa fuit, dein vicus parvus, tandem oppidum factum est, quod tot stagna ac piscinas, quot annos dies, habere dicitur. Insignia sunt, Imperii Aquila et colles, in quorum quoliber inaurata Zeae spica. Plura Vide apud Limnaeum Enucl. l. 4. c. 14. et de Religione ac regiminis forma, Instr. Pacis, art. 5. § Deinde. cuius exsecutionem refert Knipschild l. 3. c. 11. n. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.